CATECHIZARI et CATECHUMENI fieri

CATECHIZARI et CATECHUMENI fieri
CATECHIZARI et CATECHUMENI fieri
pueri recens etiam nati dicebantur sequioribus saeculis, qui, antequam offerrentur ad Baptismum, ut veteris disciplinae vel umbra servaretur, a Patrinis in speciam catechizabantur, qui iis nomen imponebant et Catechumenos factos offerebant ad Baptismum, tamquam eorum fidei Sponsores. Unde Flodoardus in Chron. A. C. 945. Ludovicô Rege apud Rodomum degente, Gerberga Regina filium peperit, qui Carolus ad catechisandum vocatus est, i. e. in baptismo, vel catechismo. Catechizari autem ante fores Ecclesiae, ante Baptismum, iubentur infantes, in Concil. Cassiliensi A. C. 1172. c. 2. apud Silv. Giraldum, de Expugn. Hiberniae, l. 1. c. 34. idque per octo dies ante Pascha, et per totidem ante Pentecosten, in Concilio Redingensi A. C. 1279. can. 4. et Nemausensi Syn. A. C. 1284. c. de Baptismo. Reliqua suggent Summula Raymundi, de Bapt. apud Car. du Fresne,
Dum catechizas puerum, tunc tres tibi sumas
Personas, et non plures, quia sufficiunt hae:
His iniunge fidem puerum debere docere,
Atque Pater noster, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”